De Motu Cordis

Liber exercitationis anatomicæ de motu cordis et sanguinis in animalibus Guilielmi Harveji, medici Angli, anno 1628 primum editus.

Imago cordis

En habetis versiones duas libri medici Angli Guilielmi Harveji (sive Gulielmi Harvæi) super cordis sanguinisque motu. Ambæ paratæ sunt secundum methodum q.d. naturalem destinatæque sunt illis omnibus quibus intersit talis liber scientificus auctoris recentioris. Primam versionem, simplificatam scilicet, paravi iis qui finem Ørbergi Familiæ Romanæ jam fecerunt. Cum tamen altera versio sit Harveji textus sine fere emendationibus, apta est discentibus provectioribus.

Carmina de motu cordis

Cum non solum liber de motu cordis sed etiam carmina saltem duo exstent, decrevi etiam ea in lucem edere simili modo ac librum supra scriptum. Nondum secundum carmen transcribere nec marginalia utrique addere potui. Quæ cum ita sint, ecce potius vincula editionum ipsarum apud Google Books et vinculum Grovii carminis a me transcriptum: